Persona sustentat naturam, et non eam 'substantificat'. De corrigenda editione libri Ioannis Duns Scoti

Benedykt Huculak




Abstrakt

Notiones ‘naturae’ et ‘personae’ sunt magni ponderis non solum in re philosophica, sed etiam in theologia, quod earum rectus usus necessarius est ad indicandum, in quonam consitant fidei catholicae arcana vel duo principalia, nempe veritas de Deo trino et de Domino Iesu Christo, vero Deo veroque homine. Nunc de eis scribendum venit propter mutationes factas ab hodierno praeside coetūs Scotistici in edendo libro beati Ioannis Duns Scoti de Incarnatione: in volumine, quod prodiit anno 2006, continens multa aliena cum a mente tum a codicibus Doctoris Subtilis. Praesidi pluries comiterque dictum est ab eiusmodi interventibus abstinedum esse, idque illi patefactum “non singularitate contentiosa vincendi, sed humilitate concordandi” – quemadmodum declaratum est de ipso Ioanne – simulque iuxta Evangelii legem de correctione primum facienda sine ullo teste (Mt. 18, 15-17).



Opublikowane
2020-04-06



Benedykt Huculak 



Licencja

Creative Commons License

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa 4.0 Międzynarodowe.

Creative Commons License

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa 4.0 Międzynarodowe.