De malorum sorte post mortem Tertullianus quid senserit

Kazimierz Obrycki

Polska , Poland



Abstract

Hoc in articulo Tertulliani de animis aetemi supplicii damnatis sententia exponitur, praesertim cum multa exstent fragmenta, ąuibus auctor et de rebus novissimis tractaverit et de hominis post mortem fortuna disseruerit. Saepe quidem depingit communem omnium animarum commorationis locum, quod infemum nominatur: ibi animae malorum in altera eius parte, id est loco supplicii, post mortem suam tenentur. Item in hac ipsa poena explicanda variis vocabulis utitur, plerumque tamen eos, qui hanc poenam sustineant, aeterno igne comburi commemorat. Eandem poenam animae impiae post mortem suam, id est post resurrectionem spiritualem, velut poenam temporalem, et post ultimum iudicium, id est post resurrectionem corporalem, velut poenam aeternam patientur. In sua opinione enucleanda Tertullianus multa ex Sacra Scriptura haurire videtur, quam tamen perperam interpretatur. Ita illa opinio ab antiquis scriptoribus parvi habebatur, posteris autem exemplum modo doctrinarum ad eschatologiam spectant ium praebebat.

Keywords:

Tertullian, death



w opracowywaniu
Download


Published
1990-04-23


Obrycki, K. (1990). Los złych po śmierci według Tertuliana. Vox Patrum, 19, 599–608. Retrieved from https://czasopisma.kul.pl/index.php/vp/article/view/9268

Kazimierz Obrycki 
Polska



License

Papers published in Vox Patrum are covered by the Attribution-NoDerivatives 4.0 International (CC BY-ND 4.0) licence. Authors and users can use published works licensed under the CC-BY-ND since 2018. For earlier publications, copyrights are available under fair use rights in accordance with the Act of February 4, 1994 on copyrights and related rights.