Teologiczna koncepcja chorób w tekstach J, E, D Pięcioksięgu

Henryk Hubert Danecki





Abstract

Novis methodis nunc tempore in scientia biblica receptis nixus auctor doctrinam theologicam Veteris Testamenti de infirmitatibus, praesertim in textibus J, E, D Pentateuchi aggredi conatus est; in textibus enim P Pentateuchi doctrinam hanc iam stabilitam et uniformam esse asserit. Quod terminologiam in his textibus adhibitam spectat, anim adversiones auctoris sequentes sunt: nomina infirmatum in J vetustatem sapiunt; in textibus E hagiographus non tam accuratam orborum descriptione quam hominibus incurabili praesertim morbo laborantibus occupatus esse videtur (Ex 4, 11); demum termini in D allati tendentiam morbos stricte experimendi praeseferunt. Doctrina theologica de infirmitatibus in strato J Pentateuchi varietatem idearum manifestat. Casus naturalis im moderationis in edendo (Nu 11, 31-34) theologica interpretatione indutus est. Quidam defectus corporales in historiam salutis insertae probationi fidei patriarcharum inserviunt (Gn 11, 30; 25, 21; 29, 31) vel aliquo modo in eam influunt (Gn 27, 1; 48, 10), quidam vero morbi qua poena pro peccatis a Deo infliguntur (Gn 12, 17; 19, 11). Moysi potestas morbis libere disponendi adscribitur qua fidem astruat (Ex 4, 6) et oboedientiam populi necnon pharaonis (Ex 5, 3) exigere possit. Casus vero Jacob claudicantis (Gn 32, 32) iam in textu J typus esse videtur populi Israel Deum suum ducem e t pastorem modo claudicantium subsequentis.  Doctrinam theologicam de infirmitatibus in strato E Pentateuchi culmina attigisse auctori videtur. Lia lippis oculis (Gn 29, 17) et Jacob aegrotans (Gn 48, 1) commiserationem potius hagiographi produnt. Attamen sunt morbi etiam signum quoddam, quo homines a peccato perpetrando deterrentur (Gn 20, 3. 18) vel quo quidem puniuntur salvationis gratia (Nu 12, 10-15; 21, 4b-9), dummodo oculos et mentes in Deum vel signum salutis dirigant. Resipiscentibus vita nova a Deo donatur. Est ergo morbus initium salvificae actionis divinae. Quod autem in strato E maxime attentionem attrahit, querela Moysis est (Ex 4, 10), cui a Deo series infirmitatum incurabilium opponitur, quibus laborantes non tam a Deo „creati” esse censendi sunt (ita LXX), quam potius ab eo vocati seu„positi” (ita TH) ad opera Dei perficienda: talem enim interpretationem Ex 4, 11 Christus in Evangelio (J 9, 3) restituere videtur. — In Codice Foederis attentionem attrahit praeoccupatio legislatoris salutem et integritatem corporis humani legis praescriptis muniendi; Ex 21, 18-19. 22. 23-25. In textiisus D Pentateuchi Israelite primo salus corporis seu libertas a qualicumque miseria benedictione conditionata promittitur (Dt 7, 14-15; cf. Ex 15, 26; 23, 25). In Codice Legis Dt homines defectibus corporis (Dt 23, 2. 11) vel lepra (Dt 24, 8-9) laborantes e societate populi electi excluduntur fortasse ideo — supponit auctor — quia miseriae istae cum benedictione salutis nequaquam componi a legislatore potuerunt. In conclusione demum Codicis (Dt 28, 21. 22. 27. 35) variis morbis, qui signum quoddam maledictionis pro peccato praeseferunt, legis transgressoribus minatur. Doctrina D in postremis libris VT praevalens fuit. Liber Hiob impugnationem huius doctrinae continere secundum auctorem videtur, sed definitiva restitutio primae et simul isupremae ideae in Ex 4, 11 expressae in Novo Testamento demum peracta est.

Keywords:

illness, Torah, sources of Torah


Published
2017-07-05


Danecki, H. H. (2017). Teologiczna koncepcja chorób w tekstach J, E, D Pięcioksięgu. The Biblical Annals, 19(1), 5–19. Retrieved from https://czasopisma.kul.pl/index.php/ba/article/view/2766

Henryk Hubert Danecki  biblical.annals@gmail.com



License

  1. Pursuant to the Act on Copyright and Related Rights of February 4, 1994, the Author of the publication grants to the Publisher of the journal „The Biblical Annals” e a non-exclusive and royalty-free license to use the Work submitted for publication, without time and territorial restrictions in the following fields of use:
    a) record the Work and copy it by means of any technique (including printing and electronic recording) on all known data carriers (including IT, electronic and polygraphic), and in all IT systems (in particular those available online);
    b) enter the Work into computer memory, disseminate the Work and its copies, as well as market the Work and its copies;
    c) publicly perform, replay, display and screen the Work, as well as lend, rent and lease the Work and its copies;
    d) make available, market and disseminate the Work and its copies via IT networks, and in particular via the Internet, including the promotion or advertising of the Work, the journal or the Publisher.
  2. The Author shall further grant his/her consent for the Publisher to use and dispose of derivative works.
  3. The Publisher may sublicense the work.
  4. Third parties may use the articles and other materials containing the Works, or developed on the basis of the Works in line with the model Creative Commons Attribution 4.0 International (also referred to as CC BY 4.0).