Interpretacja mesjańska Psalmu 22

Józef Kuc





Abstract

Persona patiens huius poematis ad quaestionem fundamentalem exegeticam Ps 22 pertinet. Cum hac questione interpretatio messianica Ps iungitur. Fautores interpretationis directe messianicae autumnant passiones, de quibus in Ps, solum de Christo intellegi posse. Nulla persona in VT invenitur, cui argumentum Ps adhiberi possit. Haec conclusio tamen non est sine dubio. Ps 22 est enim opus culticum in quo psalmista modo quodam universaliori loquitur, ut ad varias circumstantias, in quibus passio et liberatio a passione adsit, accommodari possit. Rationes ad probandam interpretationem messianicam quae ex NT proveniant, solum primaevae Ecclesiae intellectionem huius Ps ostendunt, sed non dem onstrant exegesim messianicam . Comparatio Ps 22 cum Deuteo Isaia tam philologica quam quoad thema docet affinitatem inter haec opera mere externam esse. Exegesis tipica in hoc consistit, quod auctor Ps aut propriam aut alicuius alii passionem et salutem describit, quae sunt typice de Messia intelligenda. Exegetae moderni hanc interpretationem uti insufficientem vident. Humilitas et exaltatio ut notae actionis salvificae Dei maxime in Ps descpptae sunt. Hoc thema essentialiter in Messia verificatus est, unde ex hac parte Ps 22 ut messianicus videri possit. Messianismus de quo agitur est praenuntiatio salvifica et eschatologica. Auctor Psalmi exinspiratione cognovit et expressit passionem et gloriam tam quam fructus, qui ad historiam salutis necessarii sunt. Intrinseca unio, quae inter passionem et fructum salutis adest, profundissime in Christo ostenditur. Schola, quam dicunt Myth and Ritual arbitratur Psalmum 22 mansionem esse ritualis ceremoniae regis, qui patitur et ad vitam revertitur et in hoc sensu dicunt Psalmum messianicum esse. Messianismus in hoc sensu fere ab omnibus exegetis non accipitur. Fautores sic dictae reinterpretationis sentiunt quatuor ultimos versus Ps 22 additos esse tempore posteriori, ita ut Psalmus tunc sensum messianicum accipegiet. His versibus (Ps 22, 28-32) regnum Dei mirabili modo diffunditur usque ad universale regnum Jahwe. Argumentum huius partis Ps affine est Psalm is regalibus et alterae parti Isaiae. Redactor igitur reinterpretans Ps 22 sensum messianicum in hoc opere relegit. Tamen unio causalis inter passionem patientis et salutem paganorum non clare in Psalmo videtur. A. Gelin arbitratur homines his temporibus non tam logice quam hodie cogitatos esse et spes messianicas ex Is 53 maximum influxum in eorum mentes exercuisse, unde versum 28-32 sufficientes erant, ut totus Psalmus messianice intelligeretur. Si persona in Psalmo acciperetur ut persona corporativa, dici possetrepraesentari populum Dei, qui pro omnium culpis patitur et tunc interpretatio messianica Psalmi 22 clarius evasisset.

Keywords:

Psalm 22, interpretation, Messiah


Published
2017-07-07


Kuc, J. (2017). Interpretacja mesjańska Psalmu 22. The Biblical Annals, 18(1), 5–19. Retrieved from https://czasopisma.kul.pl/index.php/ba/article/view/3013



License

  1. Pursuant to the Act on Copyright and Related Rights of February 4, 1994, the Author of the publication grants to the Publisher of the journal „The Biblical Annals” e a non-exclusive and royalty-free license to use the Work submitted for publication, without time and territorial restrictions in the following fields of use:
    a) record the Work and copy it by means of any technique (including printing and electronic recording) on all known data carriers (including IT, electronic and polygraphic), and in all IT systems (in particular those available online);
    b) enter the Work into computer memory, disseminate the Work and its copies, as well as market the Work and its copies;
    c) publicly perform, replay, display and screen the Work, as well as lend, rent and lease the Work and its copies;
    d) make available, market and disseminate the Work and its copies via IT networks, and in particular via the Internet, including the promotion or advertising of the Work, the journal or the Publisher.
  2. The Author shall further grant his/her consent for the Publisher to use and dispose of derivative works.
  3. The Publisher may sublicense the work.
  4. Third parties may use the articles and other materials containing the Works, or developed on the basis of the Works in line with the model Creative Commons Attribution 4.0 International (also referred to as CC BY 4.0).